27.
1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam
et dixit
2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et
Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam
3 quia donec superest halitus in me et
spiritus Dei in naribus meis
4 non loquentur labia mea iniquitatem nec
lingua mea meditabitur mendacium
5 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec
deficiam non recedam ab innocentia mea
6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram
nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea
7 sit ut impius inimicus meus et
adversarius meus quasi iniquus
8 quae enim spes est hypocritae si avare
rapiat et non liberet Deus animam eius
9 numquid clamorem eius Deus audiet cum
venerit super illum angustia
10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare
Deum in omni tempore
11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat
nec abscondam
12 ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana
loquimini
13 haec est pars hominis impii apud Deum et
hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient
14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio
erunt et nepotes eius non saturabuntur pane
15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu
et viduae illius non plorabunt
16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut
lutum praeparaverit vestimenta
17 praeparabit quidem sed iustus vestietur
illis et argentum innocens dividet
18 aedificavit sicut tinea domum suam et
sicut custos fecit umbraculum
19 dives cum dormierit nihil secum auferet
aperit oculos suos et nihil inveniet
20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet
eum tempestas
21 tollet eum ventus urens et auferet et
velut turbo rapiet eum de loco suo
22 et mittet super eum et non parcet de manu
eius fugiens fugiet
23 stringet super eum manus suas et
sibilabit super illum intuens locum eius
|