32.
1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo
quod iustus sibi videretur
2 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel
Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse
diceret coram Deo
3 porro adversum amicos eius indignatus est eo quod
non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod
seniores se essent qui loquebantur
5 cum autem vidisset quod tres respondere
non potuissent iratus est vehementer
6 respondensque Heliu filius Barachel
Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite
veritus sum indicare vobis meam sententiam
7 sperabam enim quod aetas prolixior
loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
8 sed ut video spiritus est in hominibus et
inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
9 non sunt longevi sapientes nec senes
intellegunt iudicium
10 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam
ego meam scientiam
11 expectavi enim sermones vestros audivi
prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
12 et donec putabam vos aliquid dicere
considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis
sermonibus eius
13 ne forte dicatis invenimus sapientiam
Deus proiecit eum non homo
14 nihil locutus est mihi et ego non
secundum vestros sermones respondebo illi
15 extimuerunt non responderunt ultra
abstuleruntque a se eloquia
16 quoniam igitur expectavi et non sunt
locuti steterunt nec responderunt ultra
17 respondebo et ego partem meam et ostendam
scientiam meam
18 plenus sum enim sermonibus et coartat me
spiritus uteri mei
19 en venter meus quasi mustum absque
spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
20 loquar et respirabo paululum aperiam
labia mea et respondebo
21 non accipiam personam viri et Deum homini
non aequabo
22 nescio enim quamdiu subsistam et si post
modicum tollat me factor meus
|