38.
1 respondens
autem Dominus Iob de turbine dixit
2 quis est iste involvens sententias sermonibus
inperitis
3 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et
responde mihi
4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica
mihi si habes intellegentiam
5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis
tetendit super eam lineam
6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis
dimisit lapidem angularem eius
7 cum me laudarent simul astra matutina et
iubilarent omnes filii Dei
8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi
de vulva procedens
9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine
illud quasi pannis infantiae obvolverem
10 circumdedi illud terminis meis et posui
vectem et ostia
11 et dixi usque huc venies et non procedes
amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos
12 numquid post ortum tuum praecepisti
diluculo et ostendisti aurorae locum suum
13 et tenuisti concutiens extrema terrae et
excussisti impios ex ea
14 restituetur ut lutum signaculum et stabit
sicut vestimentum
15 auferetur ab impiis lux sua et brachium
excelsum confringetur
16 numquid ingressus es profunda maris et in
novissimis abyssis deambulasti
17 numquid apertae tibi sunt portae mortis
et ostia tenebrosa vidisti
18 numquid considerasti latitudines terrae indica
mihi si nosti omnia
19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus
sit
20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et
intellegas semitas domus eius
21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum
dierum tuorum noveras
22 numquid ingressus es thesauros nivis aut
thesauros grandinis aspexisti
23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae
et belli
24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus
super terram
25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam
sonantis tonitrui
26 ut plueret super terram absque homine in deserto
ubi nullus mortalium commoratur
27 ut impleret inviam et desolatam et produceret
herbas virentes
28 quis est pluviae pater vel quis genuit
stillas roris
29 de cuius utero egressa est glacies et
gelu de caelo quis genuit
30 in similitudinem lapidis aquae durantur
et superficies abyssi constringitur
31 numquid coniungere valebis micantes stellas
Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare
32 numquid producis luciferum in tempore suo et
vesperum super filios terrae consurgere facis
33 numquid nosti ordinem caeli et pones rationem
eius in terra
34 numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus
aquarum operiet te
35 numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia
dicent tibi adsumus
36 quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel
quis dedit gallo intellegentiam
37 quis enarravit caelorum rationem et
concentum caeli quis dormire faciet
38 quando fundebatur pulvis in terram et
glebae conpingebantur
39 numquid capies leaenae praedam et animam
catulorum eius implebis
40 quando cubant in antris et in specubus
insidiantur
41 quis praeparat corvo escam suam quando
pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos
|