41.
1 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim
resistere potest vultui meo
2 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub
caelo sunt mea sunt
3 non parcam ei et verbis potentibus et ad
deprecandum conpositis
4 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium
oris eius quis intrabit
5 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium
eius formido
6 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum
squamis se prementibus
7 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem
incedit per eas
8 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam
separabuntur
9 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut
palpebrae diluculi
10 de ore eius lampades procedunt
sicut taedae ignis accensae
11 de naribus eius procedit fumus
sicut ollae succensae atque ferventis
12 halitus eius prunas ardere facit et
flamma de ore eius egreditur
13 in collo eius morabitur fortitudo
et faciem eius praecedet egestas
14 membra carnium eius coherentia sibi
mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
15 cor eius indurabitur quasi lapis et
stringetur quasi malleatoris incus
16 cum sublatus fuerit timebunt angeli
et territi purgabuntur
17 cum adprehenderit eum gladius
subsistere non poterit neque hasta neque torax
18 reputabit enim quasi paleas ferrum
et quasi lignum putridum aes
19 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi
sunt ei lapides fundae
20 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit
vibrantem hastam
21 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum
quasi lutum
22 fervescere faciet quasi ollam profundum mare
ponet quasi cum unguenta bulliunt
23 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi
senescentem
24 non est super terram potestas quae
conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
25 omne sublime videt ipse est rex super
universos filios superbiae
|