5.
1 victori pro hereditatibus canticum David
2 verba mea audi Domine intellege murmur meum
3 rex meus et Deus meus
4 quia te deprecor Domine mane audies vocem
meam
5 mane praeparabor ad te et contemplabor
quoniam non es deus volens iniquitatem tu
6 nec habitabit iuxta te malignus non
stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum
7 odisti omnes operantes iniquitatem perdes
loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
8 ego autem in multitudine misericordiae tuae
introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo
9 Domine deduc me in iustitia tua propter
insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam
10 non est enim in ore eorum rectum interiora eorum
insidiae
11 sepulchrum patens guttur eorum linguam suam
levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem
scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te
12 et laetentur omnes qui sperant in te in
perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen
tuum
13 quia tu benedices iusto Domine ut scuto
placabilitatis coronabis eum
|