20.
1 victori canticum David
2 Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in
salutari tuo exultabit vehementer
3 desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate
labiorum eius non fraudasti eum semper
4 quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones
in capite eius coronam de lapide pretioso
5 vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum
in saeculum et in aeternum
6 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et
decorem pones super eum
7 pones enim eum benedictionem sempiternam et
hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
8 quia rex confidet in Domino et in misericordia
Excelsi non decipietur
9 inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua
inveniet odientes te
10 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui
Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
11 fructum eorum de terra perdes et semen
eorum de filiis hominum
12 quoniam inclinaverunt super te malum
cogitaverunt scelus quod non potuerunt
13 quia pones eos umerum funes tuos firmabis
contra facies eorum
14 exaltare Domine in fortitudine tua
cantabimus et psallemus fortitudines tuas
|