26.
1 David Dominus lux mea et salutare meum
quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
2 cum adpropinquarent mihi maligni ut
comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
3 si steterint adversus me castra non timebit cor
meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
4 unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in
domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et
adtendam templum eius
5 abscondet enim me in umbra sua in die pessima
abscondet me in secreto tabernaculi sui
6 in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput
meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo
eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
7 audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et
exaudi me
8 tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem
tuam Domine et requiram
9 ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore
tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus
salvator meus
10 pater enim meus et mater mea
dereliquerunt me Dominus autem collegit me
11 ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita
recta propter insidiatores meos
12 ne tradas me Domine animae tribulantium me
quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
13 ego autem credo quod videam bona Domini in terra
viventium
14 expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum
et sustine Dominum
|