30.
1 victori canticum David
2 in te Domine speravi non confundar in aeternum in
iustitia tua salva me
3 inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto
mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me
4 quia petra mea et munitio mea tu es et
propter nomen tuum dux meus eris et enutries me
5 educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu
fortitudo mea es
6 in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me
Domine Deus veritatis
7 odisti custodientes vanitates frustra ego autem in
Domino confisus sum
8 exultabo et laetabor in misericordia tua quia
vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae
9 et non conclusisti me in manibus inimici posuisti
in latitudine pedes meos
10 miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in
furore oculus meus anima mea et venter meus
11 quia consumptae sunt in maerore vitae meae et
anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea
contabuerunt
12 apud omnes hostes meos factus sum
obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis
fugiebant me
13 oblivioni traditus sum quasi mortuus a
corde factus sum quasi vas perditum
14 audivi enim obprobrium multorum
congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam
meam cogitarent
15 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es
tu
16 in manu tua tempora mea libera me de manu
inimicorum meorum et persequentium me
17 ostende faciem tuam super servum tuum salva me in
misericordia tua
18 Domine ne confundar quia invocavi te confundantur
impii taceant in inferno
19 muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra
iustum vetera in superbia et despectione
20 quam multa est bonitas tua quam abscondisti
timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum
21 abscondes eos in protectione vultus tui a duritia
viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum
22 benedictus Dominus qui mirabilem fecit
misericordiam suam mihi in civitate munita
23 ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de
conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad
te
24 diligite Dominum omnes sancti eius
fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam
25 confortamini et roboretur cor vestrum
omnes qui expectatis Dominum
|