31.
1 David eruditi beatus cui dimissa est
iniquitas et absconditum est peccatum
2 beatus homo cui non inputabit Dominus
iniquitatem nec est in spiritu eius dolus
3 quia tacui adtrita sunt ossa mea in
rugitu meo tota die
4 die enim et nocte gravatur super me manus
tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter
5 peccatum meum notum facio tibi et
iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu
dimisisti iniquitatem peccati mei semper
6 pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus
inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant
7 tu es protectio mea ab hoste
custodies me laus mea salvans circumdabis me semper
8 doceam te et monstrabo tibi viam per quam
ambules cogitabo de te oculo meo
9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus
non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non
accedunt ad te
10 multi dolores impii confidentem autem in Domino
misericordia circumdabit
11 laetamini in Domino et exultate iusti et laudate
omnes recti corde
|