34.
1 David iudica Domine adversarios meos pugna contra
pugnantes me
2 adprehende scutum et hastam et consurge
in auxilium meum
3 evagina gladium et praeoccupa ex adverso
persequentem me dic animae meae salus tua ego sum
4 confundantur et revereantur qui quaerunt
animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi
5 fiant sicut pulvis ante faciem venti et
angelus Domini inpellat
6 sit via eorum tenebrae et lubricum et
angelus Domini persequatur eos
7 quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui
sine causa foderunt animae meae
8 veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod
abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum
9 anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur
in salute sua
10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui
eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento
11 surgentes testes iniqui quae nesciebam
interrogabant me
12 reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae
meae
13 ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio
humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur
14 quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam
quasi lugens mater tristis incurvabar
15 et in infirmitate mea laetabantur et
congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam
16 scindentes et non tacentes in simulatione
verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis
17 Domine quanta aspicies converte animam meam a
calamitatibus suis a leonibus solitariam meam
18 confitebor tibi in ecclesia grandi in populo
forti laudabo te
19 non laetentur super me inimici mei mendaces
odientes me frustra coniventes oculo
20 non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae
verba fraudulenta concinnant
21 et dilataverunt super me os suum dixerunt
va va vidit oculus noster
22 vidisti Domine ne taceas Domine ne
elongeris a me
23 consurge et evigila in iudicium meum Deus
meus et Domine in causam meam
24 iudica me secundum iustitiam meam Domine
Deus meus et ne insultent mihi
25 ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne
dicant absorbuimus eum
26 confundantur et revereantur pariter qui laetantur
in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super
me
27 laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et
dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui
28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die
laudem tuam
|