36.
1 David aleph noli contendere cum malignis
neque aemuleris facientes iniquitatem
2 quoniam sicut herba velociter conterentur
et sicut holus viride arescent
3 beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in
terra et pascere fide
4 et delectare in Domino et dabit tibi
petitiones cordis tui
5 gimel volve super Dominum viam tuam et
confide in eo et ipse faciet
6 et educet sicut lumen iustitiam tuam et
iudicium tuum sicut meridiem
7 deleth tace Domino et expecta eum noli contendere
adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat
8 he dimitte iram et relinque furorem noli
contendere ut malefacias
9 quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes
autem Dominum ipsi hereditabunt terram
10 vav adhuc enim modicum et non erit impius
et cogitabis de loco eius et non subsistet
11 mites autem hereditabunt terram et
delectabuntur in multitudine pacis
12 zai cogitat impius de iusto et frendet
adversum eum dentibus suis
13 Dominus deridebit eum videns quod venit
dies eius
14 heth gladium evaginaverunt impii
tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos
in via
15 gladius eorum ingrediatur in cor eorum et
arcus eorum confringantur
16 teth melius est parum iusto quam divitiae
impiorum multae
17 quia brachia impiorum confringentur
sublevat autem iustos Dominus
18 ioth novit Dominus diem inmaculatorum et
hereditas eorum aeterna erit
19 non confundentur in tempore malo et in
diebus famis saturabuntur
20 caph quia impii peribunt et inimici
Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur
21 lameth fenus accipit impius et non reddit
iustus autem donat et tribuit
22 quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt
terram et qui maledicti interibunt
23 mem a Domino gressus viri firmantur et
viam eius volet
24 cum ceciderit non adlidetur quia Dominus
sustentat manum eius
25 nun puer fui siquidem senui et non vidi
iustum derelictum neque semen eius quaerens panem
26 tota die donat et commodat et semen eius
in benedictione
27 samech recede a malo et fac bonum et habita in
sempiterno
28 quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet
sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit
29 iusti hereditabunt terram et
habitabunt in saeculum super eam
10 fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius
loquetur iudicium
11 lex Dei eius in corde eius non deficient gressus
eius
12 sade considerat impius iustum et quaerit
ut occidat eum
13 Dominus non derelinquet eum in manu eius
et non condemnabit eum cum iudicatur
14 coph expecta Dominum et custodi viam eius
et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis
15 res vidi impium robustum et fortissimum
sicut indigenam virentem
16 et transivi et ecce non erat et quaesivi
eum et non est inventus
17 sen custodi simplicitatem et vide rectum
quia erit ad extremum viro pax
18 iniqui autem delebuntur pariter et
novissimum impiorum peribit
19 thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in
tempore tribulationis
40 et auxiliabitur eis Dominus et salvabit
eos ab impiis quia speraverunt in eo
|