38.
1 pro
victoria Idithun canticum David
2 dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam
os meum silentio donec est impius contra me
3 obmutui silentio tacui de bono et dolor
meus conturbatus est
4 incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea
incensus sum igni
5 locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem
meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit
6 ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi
non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper
7 tantum in imagine ambulat homo tantum frustra
turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea
8 nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu
es
9 ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium
stulto ne ponas me
10 obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
11 tolle a me plagas tuas
12 a contentione manus tuae ego
consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti
quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper
13 audi orationem meam Domine et
clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud
te et peregrinus sicut omnes patres mei
14 parce mihi ut rideam antequam vadam
et non subsistam
|