67.
1 victori
David psalmus cantici
2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius
et fugiant qui oderunt eum a facie eius
3 sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera
a facie ignis pereant impii a facie Dei
4 iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et
gaudeant in laetitia
5 cantate Deo canite nomini eius praeparate viam
ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo
6 patri pupillorum et defensori viduarum Deus in
habitaculo sancto suo
7 Deus habitare facit solitarios in domo educit
vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus
8 Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares
per desertum semper
9 terra commota est et caeli stillaverunt a facie
tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
10 pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem
tuam laborantem tu confortasti
11 animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in
bonitate tua pauperi Deus
12 Domine dabis sermonem adnuntiatricibus
fortitudinis plurimae
13 reges exercituum foederabuntur foederabuntur et
pulchritudo domus dividet spolia
14 si dormieritis inter medios terminos pinnae
columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri
15 cum divideret Robustissimus reges in ea nive
dealbata est in Selmon
16 mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
17 quare contenditis montes excelsi adversum
montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper
18 currus Dei innumerabilis milia
abundantium Dominus in eis in Sina in sancto
19 ascendisti in excelsum captivam duxisti
captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare
Dominum Deum
20 benedictus Dominus per singulos dies
portabit nos Deus salutis nostrae semper
21 Deus noster Deus salutis et Domini Dei
mortis egressus
22 verumtamen Deus confringet capita
inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis
23 dixit Dominus de Basan convertam
convertam de profundis maris
24 ut calcet pes tuus in sanguine lingua
canum tuorum ex inimicis a temet ipso
25 viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei
regis mei in sancto
26 praecesserunt cantores eos qui post
tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum
27 in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus
Israhel
28 ibi Beniamin parvulus continens eos principes
Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali
29 praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta
Deus hoc quod operatus es nobis
30 de templo tuo quod est in Hierusalem tibi
offerent reges munera
31 increpa bestiam calami congregatio fortium in
vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui
bella volunt
32 offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet
dare manus Deo
33 regna terrae cantate Deo canite Domino semper
34 qui ascendit super caelum caeli a principio ecce
dabit voci suae vocem fortitudinis
35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius
et fortitudo eius in caelis
36 terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel
ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus
|