71.
1 Salomonis
2 Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio
regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
3 adsument montes pacem populo et colles
iustitiam
4 iudicabit pauperes populi salvabit filios
pauperis et confringet calumniatorem
5 et timebunt te quamdiu erit sol et ultra
lunam in generatione generationum
6 descendet ut pluvia super vellus ut
stillae inrorantes terram
7 germinabit in diebus eius iustitia et
multitudo pacis donec non sit luna
8 et dominabitur a mari usque ad mare et a
flumine usque ad terminos terrae
9 ante eum procident Aethiopes et inimici eius
pulverem lingent
10 reges Tharsis et insulae munera offerent
reges Arabiae et Saba tributum conferent
11 et adorabunt eum omnes reges universae
nationes servient ei
12 quia eruet pauperem a potente et inopem
cui non est adiutor
13 parcet inopi et pauperi et animas
pauperum salvabit
14 ab usura et iniquitate redimet animam
eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius
15 et vivet et dabitur ei de auro Saba et
orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei
16 erit memorabile triticum in terra in
capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate
sicut faenum terrae
17 erit nomen eius in aeternum ultra solem
perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum
18 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui
facit mirabilia solus
19 et benedictum nomen gloriae eius in
sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen
20 conpletae sunt orationes David filii
Iesse
|