84.
1 victori filiorum Core canticum
2 placatus es Domine terrae tuae
reduxisti captivitatem Iacob
3 dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes
iniquitates eorum semper
4 continuisti omnem indignationem
tuam conversus es ab ira furoris tui
5 converte nos Deus Iesus noster et solve
iram tuam adversum nos
6 noli in aeternum irasci nobis extendens
iram tuam in generationem et generationem
7 nonne tu revertens vivificabis nos et
populus tuus laetabitur in te
8 ostende nobis Domine misericordiam tuam et
salutare tuum da nobis
9 audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim
pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam
10 verumtamen prope est his qui timent eum salutare
eius ut habitet gloria in terra nostra
11 misericordia et veritas occurrerunt iustitia et
pax deosculatae sunt
12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo
prospexit
13 sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit
germen suum
14 iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus
suos
|