87.
1 canticum carminis filiorum Core victori
per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae
2 Domine Deus salutis meae per diem clamavi
in nocte coram te
3 ingrediatur ante te oratio mea inclina
aurem tuam ad laudationem meam
4 quia repleta est malis anima mea et vita mea ad
infernum descendit
5 reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum
quasi homo invalidus
6 inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes
in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt
7 posuisti me in lacu novissimo in tenebris in
profundis
8 super me confirmatus est furor tuus et cunctis
fluctibus tuis adflixisti me semper
9 longe fecisti notos meos a me posuisti me
abominationem eis clausum et non prodeuntem
10 oculus meus infirmatus est ab adflictione
invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas
11 numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes
surgent et confitebuntur tibi semper
12 numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua
et veritas tua in perditione
13 numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et
iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est
14 ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea
praeveniet te
15 quare Domine abicis animam meam abscondis faciem
tuam a me
16 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi
furorem tuum et conturbatus sum
17 per me transierunt irae tuae terrores tui
oppresserunt me
18 circumdederunt me quasi aquae tota die
vallaverunt me pariter
19 longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos
abstulisti
|