90.
1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo
Domini commorabitur
2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus
confidam in eum
3 quia ipse liberabit te de laqueo venantium de
morte insidiarum
4 in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius
sperabis
5 scutum et protectio veritas eius non timebis a
timore nocturno
6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris
ambulante a morsu insanientis meridie
7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris
tuis ad te autem non adpropinquabit
8 verumtamen oculis tuis videbis et ultionem
impiorum cernes
9 tu enim es Domine spes mea Excelsum
posuisti habitaculum tuum
10 non accedet ad te malum et lepra non
adpropinquabit tabernaculo tuo
11 quia angelis suis mandabit de te ut
custodiant te in omnibus viis tuis
12 in manibus portabunt te ne forte offendat
ad lapidem pes tuus
13 super aspidem et basiliscum calcabis
conculcabis leonem et draconem
14 quoniam mihi adhesit et liberabo eum
exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
15 invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero
in tribulatione eruam eum et glorificabo
16 longitudine dierum implebo illum et
ostendam ei salutare meum
|