95.
1 canite Domino canticum novum canite Domino omnis
terra
2 canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de
die in diem salutare eius
3 narrate in gentibus gloriam eius in universis
populis mirabilia eius
4 quia magnus Dominus et laudabilis nimis
terribilis est super omnes deos
5 omnes enim dii populorum sculptilia Dominus
autem caelos fecit
6 gloria et decor ante vultum eius
fortitudo et exultatio in sanctuario eius
7 adferte Domino familiae populorum adferte Domino
gloriam et fortitudinem
8 adferte Domino gloriam nomini eius levate munera
et introite in atria eius
9 adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a
facie eius omnis terra
10 dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem
adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate
11 laetamini caeli et exultet terra tonet mare et
plenitudo eius
12 gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc
laudabunt universa ligna saltus
13 ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare
terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua
|