101.
1 oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram
Domino fuderit eloquium suum
2 Domine audi orationem meam et clamor meus ad te
veniat
3 ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis
meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
4 quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et
ossa mea quasi frixa contabuerunt
5 percussum est quasi faenum et arefactum est cor
meum quia oblitus sum comedere panem meum
6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7 adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi
bubo solitudinum
8 vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
9 tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes
per me iurabant
10 quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum
fletu miscui
11 a facie indignationis et irae tuae quia elevasti
me et adlisisti me
12 dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi
faenum arui
13 tu autem Domine in aeternum permanes memoriale
tuum in generatione et generatione
14 tu suscitans misereberis Sion quia tempus
est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum
15 quoniam placitos fecerunt servi tui
lapides eius et pulverem eius miserabilem
16 et timebunt gentes nomen Domini et
universi reges terrae gloriam tuam
17 quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria
sua
18 respexit ad orationem vacui et non dispexit
orationem eorum
19 scribatur hoc in generatione novissima et populus
qui creabitur laudabit Dominum
20 quoniam prospexit de excelso sanctuario suo
Dominus de caelo terram contemplatus est
21 ut audiret gemitum vincti ut solveret filios
mortis
22 ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius
in Hierusalem
23 cum congregati fuerint populi simul et regna ut
serviant Domino
24 adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit
dies meos
25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum
in generatione generationum anni tui
26 a principio terram fundasti et opus manuum tuarum
caeli
27 ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi
vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
28 tu autem ipse es et anni tui non deficient
29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum
ante faciem eorum perseverabit
|