Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hieronymus Vulgata IntraText CT - Text |
|
|
102.1 David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius 2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius 3 qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas 4 qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus 5 qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua 6 faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent 7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas 8 misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis 9 non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur 10 non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis 11 quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum 12 quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra 13 sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se 14 ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus 15 homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit 16 quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius 17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum 18 his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea 19 Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur 20 benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius 21 benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius 22 benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |