Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hieronymus Vulgata IntraText CT - Text |
|
|
104.1 alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius 2 canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius 3 exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum 4 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter 5 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius 6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius 7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 8 recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes 9 quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac 10 et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum 11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 12 cum essent viri pauci modici et advenae in ea 13 et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum 14 non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges 15 nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere 16 et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit 17 misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph 18 adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius 19 usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum 20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum 21 posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua 22 ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret 23 et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham 24 et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius 25 convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius 26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi 27 posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham 28 misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius 29 commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 30 ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum 31 dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum 32 dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum 33 et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum 34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus 35 et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum 36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum 37 et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 38 laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos 39 expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte 40 petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos 41 aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina 42 quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo 43 et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos 44 et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt 45 ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |