106.
1 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in
aeternum misericordia eius
2 dicant qui redempti sunt a Domino quos
redemit de manu hostis et de terris congregavit eos
3 ab oriente et ab occidente ab aquilone et
mari
4 erraverunt in solitudine in deserta via civitatem
quae habitaretur non reppererunt
5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis
deficiebat
6 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de
adflictione eorum eripuit eos
7 et duxit illos per viam rectam ut
venirent in civitatem habitabilem
8 confiteantur Domino misericordiam eius et
mirabilia eius in filios hominum
9 quia saturavit animam vacuam et animam esurientem
implevit bonis
10 habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos
inopia et ferro
11 quia provocaverunt sermones Dei et consilium
Excelsi blasphemaverunt
12 et humiliavit in labore cor eorum
ceciderunt et non erat qui adiuvaret
13 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione
sua et de angustiis eorum salvavit eos
14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis
et vincula eorum disrupit
15 confiteantur Domino misericordiam eius et
mirabilia eius in filios hominum
16 quia contrivit portas aereas et vectes
ferreos confregit
17 stultos propter viam sceleris eorum et
propter iniquitates adflictos
18 omnem cibum abominata est anima eorum et
accesserunt ad portas mortis
19 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione
sua de angustiis eorum salvavit eos
20 misit verbum suum et sanavit eos et
salvavit de interitu
21 confiteantur Domino misericordiam eius et
mirabilia eius in filios hominum
22 et immolent hostias gratiarum et narrent
opera eius in laude
23 qui descendunt in mare navibus facientes
opus in aquis multis
24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in
profundo
25 dixit et surrexit ventus tempestatis et
elevavit gurgites eius
26 ascendunt in caelum et descendunt in
abyssos anima eorum in adflictione consumitur
27 obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius
et universa sapientia eorum absorta est
28 clamabunt autem ad Dominum in
tribulatione sua et de angustia educet eos
29 statuet turbinem in tranquillitatem et
silebunt fluctus eius
30 laetabuntur quoniam quieverunt et deducet
eos ad portum quem voluerunt
31 confiteantur Domino misericordiam eius et
mirabilia eius in filios hominum
32 et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra
seniorum laudent eum
33 ponet flumina in desertum et fontes aquarum in
sitim
34 terram fructiferam in salsuginem prae malitia
habitatorum eius
35 ponet desertum in paludes aquarum et terram
inviam in fontes aquarum
36 et conlocabit ibi esurientes et fundabunt
urbem ad habitandum
37 et serent agros et plantabunt vineas et
facient fruges genimina
38 et benedicet eis et multiplicabuntur
nimis et pecora eorum non inminuet
39 inminuta sunt autem et adflicta propter
angustiam mali et doloris
40 et effundet despectionem super principes
et errare eos faciet in solitudine devia
41 et sublevabit pauperem de inopia et ponet
quasi gregem familias
42 videbunt recti et laetabuntur et omnis
iniquitas contrahet os suum
43 quis sapiens et custodiet haec et
intellegent misericordias Domini
|