108.
1 pro victoria David canticum
2 Deus laudabilis mihi ne taceas quia os
impii et os dolosi contra me apertum est
3 locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii
circumdederunt me et expugnaverunt me frustra
4 pro eo quod eos diligebam adversabantur
mihi ego autem orabam
5 et posuerunt contra me malum pro bono et
odium pro dilectione mea
6 constitue super eum impium et Satan astet
a dextris eius
7 cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et
oratio eius sit in peccatum
8 fiant dies eius parvi episcopatum eius
accipiat alter
9 sint filii eius pupilli et uxor eius
vidua
10 instabiles vagentur liberi eius et
mendicent et quaerantur in parietinis suis
11 scrutetur exactor universa quae habet et
diripiant alieni laborem eius
12 non sit qui eius misereatur nec qui
clemens sit in pupillos eius
13 fiat novissimum eius interitus in
generatione altera deleatur nomen eius
14 redeat in memoria iniquitas patrum eius
apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur
15 sit contra Dominum semper et intereat de terra
memoria eorum
16 eo quod non est recordatus facere misericordiam
17 et persecutus est virum inopem et
pauperem et conpunctum corde ut interficeret
18 et dilexit maledictionem quae veniet ei
et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione
quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum
in ossa eius
19 sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi
cingulum quo semper accingitur
20 haec est retributio his qui adversantur
mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam
21 tu autem Deus Domine fac mecum propter
nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me
22 quoniam egenus et pauper sum et cor meum
vulneratum est intrinsecus
23 quasi umbra cum inclinatur abductus sum
et excussus quasi lucusta
24 genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea
mutata est absque oleo
25 et ego factus sum obprobrium eis videntes me
moverunt caput suum
26 adiuva me Domine Deus meus salva me secundum
misericordiam tuam
27 et sciant quoniam manus tua haec tu
Domine fecisti eam
28 maledicent illi et tu benedices
restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur
29 induantur adversarii mei confusione et operiantur
quasi indumento confusione sua
30 confitebor Domino vehementer in ore meo et in
medio populorum laudabo eum
31 quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a
iudicibus animam eius
|