142.
1 canticum David Domine exaudi orationem meam
ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua
2 et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non
iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
3 persecutus est enim inimicus animam meam confregit
in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos
4 et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei
sollicitum fuit cor meum
5 recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera
tua facta manuum tuarum loquebar
6 expandi manus meas ad te anima mea quasi terra
sitiens ad te semper
7 cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne
abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum
8 fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in
te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam
9 libera me de inimicis meis Domine a te
protectus sum
10 doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu
Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
11 propter nomen tuum Domine vivificabis me in
iustitia tua educes de angustia animam meam
12 et in misericordia tua dissipabis inimicos meos
et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus
|