148.
1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in
excelsis
2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes
exercitus eius
3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae
luminis
4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super
caelos sunt
5 laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et
creata sunt
6 et statuit ea in saeculum et in saeculum
praeceptum dedit et non praeteribit
7 laudate Dominum de terra dracones et
omnes abyssi
8 ignis et grando nix et glacies ventus
turbo quae facitis sermonem eius
9 montes et omnes colles lignum fructiferum
et universae cedri
10 bestiae et omnia iumenta reptilia et aves
volantes
11 reges terrae et omnes populi principes et
universi iudices terrae
12 iuvenes et virgines senes cum pueris
laudent nomen Domini
13 quoniam sublime nomen eius solius
14 gloria eius in caelo et in terra et exaltavit
cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti
sibi alleluia
|