4.
1 audite
filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam
2 donum bonum tribuam vobis legem meam ne
derelinquatis
3 nam et ego filius fui patris mei tenellus
et unigenitus coram matre mea
4 et docebat me atque dicebat suscipiat
verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives
5 posside sapientiam posside prudentiam ne
obliviscaris neque declines a verbis oris mei
6 ne dimittas eam et custodiet te dilige
eam et servabit te
7 principium sapientiae posside sapientiam et in
omni possessione tua adquire prudentiam
8 arripe illam et exaltabit te
glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus
9 dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona
inclita proteget te
10 audi fili mi et suscipe verba mea ut
multiplicentur tibi anni vitae
11 viam sapientiae monstravi tibi duxi te per
semitas aequitatis
12 quas cum ingressus fueris non artabuntur
gressus tui et currens non habebis offendiculum
13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam
quia ipsa est vita tua
14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat
malorum via
15 fuge ab ea ne transeas per illam declina et
desere eam
16 non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur
somnus ab eis nisi subplantaverint
17 comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis
bibunt
18 iustorum autem semita quasi lux splendens
procedit et crescit usque ad perfectam diem
19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
20 fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea
inclina aurem tuam
21 ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio
cordis tui
22 vita enim sunt invenientibus ea et universae
carni sanitas
23 omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita
procedit
24 remove a te os pravum et detrahentia labia sint
procul a te
25 oculi tui recta videant et palpebrae tuae
praecedant gressus tuos
26 dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae
stabilientur
27 ne declines ad dexteram et ad sinistram averte
pedem tuum a malo
|