5.
1 fili
mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam
2 ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua
conservent
3 favus enim stillans labia meretricis et nitidius
oleo guttur eius
4 novissima autem illius amara quasi absinthium et
acuta quasi gladius biceps
5 pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus
illius penetrant
6 per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus
eius et investigabiles
7 nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris
mei
8 longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus
domus eius
9 ne des alienis honorem tuum et annos tuos
crudeli
10 ne forte impleantur extranei viribus tuis
et labores tui sint in domo aliena
11 et gemas in novissimis quando
consumpseris carnes et corpus tuum et dicas
12 cur detestatus sum disciplinam et
increpationibus non adquievit cor meum
13 nec audivi vocem docentium me et
magistris non inclinavi aurem meam
14 paene fui in omni malo in medio ecclesiae et
synagogae
15 bibe aquam de cisterna tua et fluenta
putei tui
16 deriventur fontes tui foras et in plateis
aquas tuas divide
17 habeto eas solus nec sint alieni
participes tui
18 sit vena tua benedicta et laetare cum
muliere adulescentiae tuae
19 cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius
inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
20 quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu
alterius
21 respicit Dominus vias hominis et omnes
gressus illius considerat
22 iniquitates suae capiunt impium et
funibus peccatorum suorum constringitur
23 ipse morietur quia non habuit disciplinam
et multitudine stultitiae suae decipietur
|