6.
1 fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti
apud extraneum manum tuam
2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus
propriis sermonibus
3 fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera
quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
4 ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent
palpebrae tuae
5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de
insidiis aucupis
6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et
disce sapientiam
7 quae cum non habeat ducem nec
praeceptorem nec principem
8 parat aestate cibum sibi et
congregat in messe quod comedat
9 usquequo piger dormis quando
consurges ex somno tuo
10 paululum dormies paululum
dormitabis paululum conseres manus ut dormias
11 et veniet tibi quasi viator egestas
et pauperies quasi vir armatus
12 homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
13 annuit oculis terit pede digito loquitur
14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore
iurgia seminat
15 huic extemplo veniet perditio sua et subito
conteretur nec habebit ultra medicinam
16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur
anima eius
17 oculos sublimes linguam mendacem manus
effundentes innoxium sanguinem
18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces
ad currendum in malum
19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui
seminat inter fratres discordias
20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne
dimittas legem matris tuae
21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi
tuo
22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris
custodiant te et evigilans loquere cum eis
23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae
increpatio disciplinae
24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda
lingua extraneae
25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec
capiaris nutibus illius
26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier
autem viri pretiosam animam capit
27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo
ut vestimenta illius non ardeant
28 aut ambulare super prunas et non
conburentur plantae eius
29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non
erit mundus cum tetigerit eam
30 non grandis est culpae cum quis furatus
fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
31 deprehensus quoque reddet septuplum et
omnem substantiam domus suae tradet
32 qui autem adulter est propter cordis
inopiam perdet animam suam
33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi
et obprobrium illius non delebitur
34 quia zelus et furor viri non parcet in
die vindictae
35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet
pro redemptione dona plurima
|