10.
1 parabolae Salomonis filius sapiens laetificat
patrem filius vero stultus maestitia est matris suae
2 non proderunt thesauri impietatis
iustitia vero liberabit a morte
3 non adfliget Dominus fame animam iusti et
insidias impiorum subvertet
4 egestatem operata est manus remissa manus
autem fortium divitias parat
5 qui congregat in messe filius sapiens est
qui autem stertit aestate filius confusionis
6 benedictio super caput iusti os autem
impiorum operit iniquitatem
7 memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum
putrescet
8 sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur
labiis
9 qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui
autem depravat vias suas manifestus erit
10 qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis
verberabitur
11 vena vitae os iusti et os impiorum operiet
iniquitatem
12 odium suscitat rixas et universa delicta operit
caritas
13 in labiis sapientis invenietur sapientia et virga
in dorso eius qui indiget corde
14 sapientes abscondunt scientiam os autem stulti
confusioni proximum est
15 substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum
egestas eorum
16 opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
17 via vitae custodienti disciplinam qui autem
increpationes relinquit errat
18 abscondunt odium labia mendacia qui profert
contumeliam insipiens est
19 in multiloquio peccatum non deerit qui autem
moderatur labia sua prudentissimus est
20 argentum electum lingua iusti cor impiorum pro
nihilo
21 labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti
sunt in cordis egestate morientur
22 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei
adflictio
23 quasi per risum stultus operatur scelus sapientia
autem est viro prudentia
24 quod timet impius veniet super eum desiderium
suum iustis dabitur
25 quasi tempestas transiens non erit impius iustus
autem quasi fundamentum sempiternum
26 sicut acetum dentibus et fumus oculis sic
piger his qui miserunt eum
27 timor Domini adponet dies et anni impiorum
breviabuntur
28 expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum
peribit
29 fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui
operantur malum
30 iustus in aeternum non commovebitur impii autem
non habitabunt in terram
31 os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum
peribit
32 labia iusti considerant placita et os impiorum
perversa
|