13.
1 filius
sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem
praevaricatorum iniqua
3 qui custodit os suum custodit animam suam qui
autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
4 vult et non vult piger anima autem operantium
inpinguabitur
5 verbum mendax iustus detestabitur impius
confundit et confundetur
6 iustitia custodit innocentis viam impietas vero
peccato subplantat
7 est quasi dives cum nihil habeat et est
quasi pauper cum in multis divitiis sit
8 redemptio animae viri divitiae suae qui
autem pauper est increpationem non sustinet
9 lux iustorum laetificat lucerna autem
impiorum extinguetur
10 inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt
cuncta consilio reguntur sapientia
11 substantia festinata minuetur quae autem paulatim
colligitur manu multiplicabitur
12 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae
desiderium veniens
13 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum
obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina
mortis
15 doctrina bona dabit gratiam in itinere
contemptorum vorago
16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est
aperit stultitiam
17 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis
sanitas
18 egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam
qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
19 desiderium si conpleatur delectat animam
detestantur stulti eos qui fugiunt mala
20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus
stultorum efficietur similis
21 peccatores persequetur malum et iustis
retribuentur bona
22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et
custoditur iusto substantia peccatoris
23 multi cibi in novalibus patrum et alii
congregantur absque iudicio
24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem
diligit illum instanter erudit
25 iustus comedit et replet animam suam venter autem
impiorum insaturabilis
|