19.
1 melior est pauper qui ambulat in
simplicitate sua quam torquens labia insipiens
2 ubi non est scientia animae non est bonum
et qui festinus est pedibus offendit
3 stultitia hominis subplantat gressus eius
et contra Deum fervet animo suo
4 divitiae addunt amicos plurimos a paupere
autem et hii quos habuit separantur
5 testis falsus non erit inpunitus et qui
mendacia loquitur non effugiet
6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona
tribuenti
7 fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et
amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
8 qui autem possessor est mentis diligit
animam suam et custos prudentiae inveniet bona
9 testis falsus non erit inpunitus et qui
loquitur mendacia peribit
10 non decent stultum deliciae nec servum dominari
principibus
11 doctrina viri per patientiam noscitur et gloria
eius est iniqua praetergredi
12 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut
ros super herbam ita hilaritas eius
13 dolor patris filius stultus et tecta iugiter
perstillantia litigiosa mulier
14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino
autem proprie uxor prudens
15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta
esuriet
16 qui custodit mandatum custodit animam suam qui
autem neglegit vias suas mortificabitur
17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et
vicissitudinem suam reddet ei
18 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem
autem eius ne ponas animam tuam
19 qui inpatiens est sustinebit damnum et cum
rapuerit aliud adponet
20 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis
sapiens in novissimis tuis
21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem
Domini permanebit
22 homo indigens misericors est et melior
pauper quam vir mendax
23 timor Domini ad vitam et in plenitudine
commorabitur absque visitatione pessimi
24 abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os
suum adplicat eam
25 pestilente flagellato stultus sapientior erit sin
autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
26 qui adfligit patrem et fugat matrem
ignominiosus est et infelix
27 non cesses fili audire doctrinam nec
ignores sermones scientiae
28 testis iniquus deridet iudicium et os
impiorum devorat iniquitatem
29 parata sunt derisoribus iudicia et mallei
percutientes stultorum corporibus
|