27.
1 ne
glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies
2 laudet te alienus et non os tuum
extraneus et non labia tua
3 grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti
utroque gravior
4 ira non habet misericordiam nec erumpens furor et
impetum concitati ferre quis poterit
5 melior est manifesta correptio quam amor
absconditus
6 meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta
odientis oscula
7 anima saturata calcabit favum anima esuriens et
amarum pro dulce sumet
8 sicut avis transmigrans de nido suo sic
vir qui relinquit locum suum
9 unguento et variis odoribus delectatur
cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur
10 amicum tuum et amicum patris tui ne
dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior
est vicinus iuxta quam frater procul
11 stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut
possim exprobranti respondere sermonem
12 astutus videns malum absconditus est
parvuli transeuntes sustinuere dispendia
13 tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo
et pro alienis auferto pignus
14 qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte
consurgens maledicenti similis erit
15 tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa
mulier conparantur
16 qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum
dexterae suae vocabit
17 ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici
sui
18 qui servat ficum comedet fructus eius et qui
custos est domini sui glorificabitur
19 quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium
sic corda hominum manifesta sunt prudentibus
20 infernus et perditio non replentur
similiter et oculi hominum insatiabiles
21 quomodo probatur in conflatorio argentum et in
fornace aurum sic probatur homo ore laudantis
22 si contuderis stultum in pila quasi tisanas
feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius
23 diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque
greges considera
24 non enim habebis iugiter potestatem sed corona
tribuetur in generatione generationum
25 aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes
et collecta sunt faena de montibus
26 agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium
27 sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in
necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis
|