29.
1 viro qui corripientem dura cervice
contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
2 in multiplicatione iustorum laetabitur
vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
3 vir qui amat sapientiam laetificat patrem
suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
4 rex iustus erigit terram vir avarus
destruet eam
5 homo qui blandis fictisque sermonibus
loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
6 peccantem virum iniquum involvet laqueus
et iustus laudabit atque gaudebit
7 novit iustus causam pauperum impius
ignorat scientiam
8 homines pestilentes dissipant civitatem
sapientes avertunt furorem
9 vir sapiens si cum stulto contenderit
sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
10 viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt
animam eius
11 totum spiritum suum profert stultus
sapiens differt et reservat in posterum
12 princeps qui libenter audit verba
mendacii omnes ministros habebit impios
13 pauper et creditor obviam fuerunt sibi
utriusque inluminator est Dominus
14 rex qui iudicat in veritate pauperes
thronus eius in aeternum firmabitur
15 virga atque correptio tribuet sapientiam
puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
16 in multiplicatione impiorum multiplicabuntur
scelera et iusti ruinas eorum videbunt
17 erudi filium tuum et refrigerabit te et
dabit delicias animae tuae
18 cum prophetia defecerit dissipabitur
populus qui custodit legem beatus est
19 servus verbis non potest erudiri quia
quod dicis intellegit et respondere contemnit
20 vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis
speranda est quam illius correptio
21 qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea
illum sentiet contumacem
22 vir iracundus provocat rixas et qui ad
indignandum facilis est erit ad peccata proclivior
23 superbum sequitur humilitas et humilem
spiritu suscipiet gloria
24 qui cum fure partitur odit animam suam
adiurantem audit et non indicat
25 qui timet hominem cito corruet qui sperat in
Domino sublevabitur
26 multi requirunt faciem principis et a Domino
iudicium egreditur singulorum
27 abominantur iusti virum impium et abominantur
impii eos qui in recta sunt via
|