4.
1 verti me ad alia et vidi calumnias quae
sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse
resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos
2 et laudavi magis mortuos quam viventes
3 et feliciorem utroque iudicavi qui necdum
natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt
4 rursum contemplatus omnes labores hominum
et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et
cura superflua est
5 stultus conplicat manus suas et comedit
carnes suas dicens
6 melior est pugillus cum requie quam plena
utraque manus cum labore et adflictione animi
7 considerans repperi et aliam vanitatem
sub sole
8 unus est et secundum non habet non filium
non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec
recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas
est et adflictio pessima
9 melius ergo est duos simul esse quam unum
habent enim emolumentum societatis suae
10 si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli
quia cum ruerit non habet sublevantem
11 et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus
quomodo calefiet
12 et si quispiam praevaluerit contra unum duo
resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur
13 melior est puer pauper et sapiens rege sene et
stulto qui nescit providere in posterum
14 quod et de carcere catenisque interdum quis
egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur
15 vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum
adulescente secundo qui consurgit pro eo
16 infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt
ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et
adflictio spiritus
17 custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo
enim melior est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant
mali
|