10.
1 muscae morientes perdunt suavitatem unguenti
pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
2 cor sapientis in dextera eius et cor stulti in
sinistra illius
3 sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens
sit omnes stultos aestimat
4 si spiritus potestatem habentis ascenderit super
te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
5 est malum quod vidi sub sole quasi per errorem
egrediens a facie principis
6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere
deorsum
7 vidi servos in equis et principes ambulantes quasi
servos super terram
8 qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat
sepem mordebit eum coluber
9 qui transfert lapides adfligetur in eis
et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis
10 si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut
prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur
sapientia
11 si mordeat serpens in silentio nihil eo
minus habet qui occulte detrahit
12 verba oris sapientis gratia et labia
insipientis praecipitabunt eum
13 initium verborum eius stultitia et
novissimum oris illius error pessimus
14 stultus verba multiplicat ignorat homo
quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare
15 labor stultorum adfliget eos qui nesciunt
in urbem pergere
16 vae tibi terra cuius rex est puer et
cuius principes mane comedunt
17 beata terra cuius rex nobilis est et
cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
18 in pigritiis humiliabitur contignatio et
in infirmitate manuum perstillabit domus
19 in risu faciunt panem ac vinum ut
epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia
20 in cogitatione tua regi ne detrahas et in
secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam
et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam
|