11.
1 mitte panem tuum super transeuntes aquas
quia post multa tempora invenies illum
2 da partem septem necnon et octo quia
ignoras quid futurum sit mali super terram
3 si repletae fuerint nubes imbrem super
terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque
loco ceciderit ibi erit
4 qui observat ventum non seminat et qui
considerat nubes numquam metet
5 quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua
ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui
fabricator est omnium
6 mane semina sementem tuam et vespere ne
cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque
simul melius erit
7 dulce lumen et delectabile est oculis
videre solem
8 si annis multis vixerit homo et in
omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum
multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita
9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua
et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui
et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in
iudicium
10 aufer iram a corde tuo et amove malitiam
a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt
|