12.
1 memento creatoris tui in diebus iuventutis
tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas
non mihi placent
2 antequam tenebrescat sol et lumen et luna
et stellae et revertantur nubes post pluviam
3 quando commovebuntur custodes domus et
nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et
tenebrescent videntes per foramina
4 et claudent ostia in platea in humilitate
vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae
carminis
5 excelsa quoque timebunt et formidabunt in
via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam
ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes
6 antequam rumpatur funis argenteus et
recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota
super cisternam
7 et revertatur pulvis in terram suam unde
erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum
8 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes
omnia vanitas
9 cumque esset sapientissimus Ecclesiastes
docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas
multas
10 quaesivit verba utilia et conscripsit
sermones rectissimos ac veritate plenos
11 verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in
altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno
12 his amplius fili mi ne requiras faciendi
plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est
13 finem loquendi omnes pariter audiamus
Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo
14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in
iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit
|