2.
1 ego
flos campi et lilium convallium
2 sicut lilium inter spinas sic amica mea inter
filias
3 sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus
inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis
gutturi meo
4 introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me
caritatem
5 fulcite me floribus stipate me malis quia amore
langueo
6 leva eius sub capite meo et dextera
illius amplexabitur me
7 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas
cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque
ipsa velit
8 vox dilecti mei ecce iste venit saliens
in montibus transiliens colles
9 similis est dilectus meus capreae
hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras
prospiciens per cancellos
10 et dilectus meus loquitur mihi surge
propera amica mea formonsa mea et veni
11 iam enim hiemps transiit imber abiit et
recessit
12 flores apparuerunt in terra tempus
putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra
13 ficus protulit grossos suos vineae
florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni
14 columba mea in foraminibus petrae in
caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox
enim tua dulcis et facies tua decora
15 capite nobis vulpes vulpes parvulas quae
demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit
16 dilectus meus mihi et ego illi qui
pascitur inter lilia
17 donec adspiret dies et inclinentur umbrae
revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes
Bether
|