4.
1 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi
tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges
caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
2 dentes tui sicut greges tonsarum quae
ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
3 sicut vitta coccinea labia tua et
eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod
intrinsecus latet
4 sicut turris David collum tuum quae
aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura
fortium
5 duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui
pascuntur in liliis
6
donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem
turis
7 tota pulchra es amica mea et macula
non est in te
8 veni de Libano sponsa veni de
Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus
leonum de montibus pardorum
9 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti
cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
10 quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa
pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
11 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub
lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
12 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus
fons signatus
13 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum
pomorum fructibus cypri cum nardo
14 nardus et crocus fistula et cinnamomum
cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
15 fons hortorum puteus aquarum viventium
quae fluunt impetu de Libano
16 surge aquilo et veni auster perfla hortum
meum et fluant aromata illius
|