7.
1 quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum
quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum
tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
2 umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens
poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
3 duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
4 collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut
piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut
turris Libani quae respicit contra Damascum
5 caput tuum ut Carmelus et comae capitis
tui sicut purpura regis vincta canalibus
6 quam pulchra es et quam decora carissima in
deliciis
7 statura tua adsimilata est palmae et ubera tua
botris
8 dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius
et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
9 guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo
ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
10 ego dilecto meo et ad me conversio eius
11 veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in
villis
12 mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea
si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea
13 mandragorae dederunt odorem in portis nostris
omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi
|