Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber I
    • 1.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Machabaeorum liber I

1.

1 et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo

 qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium

 regem Persarum et Medorum

2 constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et

 interfecit reges terrae

3 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia

 multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius

4 et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum

 est et elevatum cor eius

5 et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi

 in tributum

6 et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur

7 et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a

 iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret

8 et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est

9 et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo

10 et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et

 filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in

 terra

11 et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius

 Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno

 centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum

12 in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et

 suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum

 gentibus quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis

 invenerunt nos multa mala

13 et bonus visus est sermo in oculis eorum

14 et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et

 dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium

15 et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges

 nationum

16 et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento

 sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent

 malum

17 et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit

 regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna

18 et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et

 elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine

19 et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et

 veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt

 vulnerati multi

20 et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et

 accepit spolia terrae Aegypti

21 et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in

 centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel

22 et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi

23 et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit

 altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et

 mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea

 et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi

 erat et comminuit omnia

24 et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et

 accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus

 abiit in terram suam

25 et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna

26 et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco

 eorum

27 et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes

 infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est

28 omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro

 maritali lugebant

29 et commota est terra super habitantes in ea et universa

 domus Iacob induit confusionem

30 et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in

 civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna

31 et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt

 ei

32 et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et

 perdidit populum multum ex Israhel

33 et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et

 destruxit domos eius et muros eius in circuitu

34 et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora

 possederunt

35 et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et

 turribus firmis et facta est illis in arcem

36 et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et

 convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt

 spolia Hierusalem

37 et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum

38 et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in

 diabolum malum in Israhel

39 et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum

 sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem

40 et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est

 habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius

 reliquerunt eam

41 sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi

 eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores

 eius in nihilum

42 secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et

 sublimitas eius conversa est in luctum

43 et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis

 populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam

44 et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi

45 et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt

 idolis et coinquinaverunt sabbatum

46 et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in

 Hierusalem et in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem

 gentium terrae

47 et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes

 fieri in templo Dei

48 et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes

49 et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel

50 et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari

 carnes suillas et pecora communia

51 et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari

 animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut

 obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei

52 et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi

 moreretur

53 secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et

 praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent

54 et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare

55 et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant

 legem Domini et fecerunt mala super terram

56 et effugaverunt populum Israhel in abditis et in

 absconditis fugitivorum locis

57 die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno

 aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super

 altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu

 aedificaverunt aras

58 et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et

 sacrificabant

59 et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos

60 et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et

 quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis

 trucidabant eum

61 in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui

 inveniebantur in omni mense in civitatibus

62 et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram

 quae erat contra altare

63 et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur

 secundum iussum regis Antiochi

64 et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos

 eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant

65 et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non

 manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis

 coinquinari inmundis

66 et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt

67 et facta est ira magna super populum valde




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License