Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber II
    • 1.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Machabaeorum liber II

 

1.

1 fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt

 fratres qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione

 Iudaeae et pacem bonam

2 benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est

 ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium

3 et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius

 voluntatem corde magno et animo volente

4 adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius et

 faciat pacem

5 exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos

 deserat in tempore malo

6 et nunc hic sumus orantes pro vobis

7 regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei

 scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis

 in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno

8 portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et

 oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium

 et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes

9 et nunc frequentate dies scenophegiae mensis casleu

10 anno centesimo octogesimo octavo populus qui est

 Hierosolymis et in Iudaea senatusque et Iudas Aristobolo

 magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum

 et his qui in Aegypto sunt Iudaeis salutem et sanitatem

11 de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi

 utpote qui adversus talem regem dimicavimus

12 ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt

 contra nos

13 nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus

 exercitus cecidit in templo Naneae consilio deceptus sacerdotis

 Naneae

14 ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et

 amici eius et ut acciperet pecunias multas dotis nomine

15 cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae et ipse cum

 paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum

16 cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi

 mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et

 diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt

17 per omnia benedictus Deus qui tradidit impios

18 facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu

 purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut

 vos quoque agatis diem scenophegiae et diem ignis qui datus est

 quando Neemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia

19 nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui

 tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte

 absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo

 contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus

20 cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut

 mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum

 qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut

 narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam

21 et iussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quae

 inposita erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et

 ligna et quae erant superposita

22 utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui

 prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes

 mirarentur

23 orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum

 consummaretur sacrificium Ionatha inchoante ceteris autem

 respondentibus

24 et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium

 creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es

 rex bonus

25 solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui

 liberas Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et

 sanctificasti eos

26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et

 custodi partem tuam et sanctifica

27 congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt

 gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod

 tu es Deus noster

28 adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia

29 constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses

30 sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum

 esset sacrificium

31 cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua

 Neemias iussit lapides maiores perfundi

32 quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine

 quod refulsit ab altari consumpta est

33 ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi

 Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui

 translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui

 cum eo erant purificaverunt sacrificia

34 considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei

 templum

35 et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et

 tribuebat

36 appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur

 purificatio vocatur autem apud plures Nephi




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License