3.
1 ecce
enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et
fortem omne robur panis et omne robur aquae
2 fortem et virum bellatorem iudicem et
prophetam et ariolum et senem
3 principem super quinquaginta et
honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii
mystici
4 et dabo pueros principes eorum et
effeminati dominabuntur eis
5 et inruet populus vir ad virum
unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis
contra nobilem
6 adprehendet enim vir fratrem suum
domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem
haec sub manu tua
7 respondebit in die illa dicens non sum
medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me
principem populi
8 ruit enim Hierusalem et Iudas concidit
quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos
maiestatis eius
9 agnitio vultus eorum respondit eis et
peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum
quoniam reddita sunt eis mala
10 dicite iusto quoniam bene quoniam fructum
adinventionum suarum comedet
11 vae impio in malum retributio enim manuum eius
fiet ei
12 populum meum exactores sui spoliaverunt et
mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt
et viam gressuum tuorum dissipant
13 stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos
populos
14 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui
et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in
domo vestra
15 quare adteritis populum meum et facies
pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum
16 et dixit Dominus pro eo quod elevatae
sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et
plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant
17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion
et Dominus crinem earum nudabit
18 in die illa auferet Dominus ornatum
calciamentorum et lunulas
19 et torques et monilia et armillas et
mitras
20 discriminalia et periscelidas et
murenulas et olfactoriola et inaures
21 et anulos et gemmas in fronte pendentes
22 et mutatoria et pallia et linteamina et
acus
23 et specula et sindones et vittas et
theristra
24 et erit pro suavi odore fetor et pro zona
funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
25 pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et
fortes tui in proelio
26 et maerebunt atque lugebunt portae eius et
desolata in terra sedebit
|