9.
1 primo tempore adleviata est terra Zabulon
et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae
gentium
2 populus qui ambulabat in tenebris vidit
lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis
3 multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam
laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt
spolia
4 iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et
sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian
5 quia omnis violenta praedatio cum tumultu et
vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis
6 parvulus enim natus est nobis filius datus est
nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius
Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis
7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit
finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret
in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum
faciet hoc
8 verbum misit Dominus in Iacob et cecidit
in Israhel
9 et sciet populus omnis Ephraim et
habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes
10 lateres ceciderunt sed quadris lapidibus
aedificabimus sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus
11 et elevabit Dominus hostes Rasin super
eum et inimicos eius in tumultum vertet
12 Syriam ab oriente et Philisthim ab
occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor
eius sed adhuc manus eius extenta
13 et populus non est reversus ad
percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt
14 et disperdet Dominus ab Israhel caput et
caudam incurvantem et refrenantem die una
15 longevus et honorabilis ipse est caput et
propheta docens mendacium ipse cauda est
16 et erunt qui beatificant populum istum
seducentes et qui beatificantur praecipitati
17 propter hoc super adulescentulis eius non
laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis
hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his
non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
18 succensa est enim quasi ignis impietas
veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur
superbia fumi
19 in ira Domini exercituum conturbata est
terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet
20 et declinabit ad dexteram et esuriet et
comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit
Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam
21 in omnibus his non est aversus furor eius
sed adhuc manus eius extenta
|