13.
1 onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
2 super montem caligosum levate signum exaltate
vocem levate manum et ingrediantur portas duces
3 ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes
meos in ira mea exultantes in gloria mea
4 vox multitudinis in montibus quasi populorum
frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum
praecepit militiae belli
5 venientibus de terra procul a summitate caeli
Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram
6 ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas
a Domino veniet
7 propter hoc omnes manus dissolventur et
omne cor hominis tabescet
8 et conteretur tortiones et dolores
tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies
conbustae vultus eorum
9 ecce dies Domini venit crudelis et
indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et
peccatores eius conterendos de ea
10 quoniam stellae caeli et splendor earum
non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non
splendebit in lumine suo
11 et visitabo super orbis mala et contra
impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et
arrogantiam fortium humiliabo
12 pretiosior erit vir auro et homo mundo
obrizo
13 super hoc caelum turbabo et movebitur
terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae
furoris eius
14 et erit quasi dammula fugiens et quasi
ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et
singuli ad terram suam fugient
15 omnis qui inventus fuerit occidetur et
omnis qui supervenerit cadet in gladio
16 infantes eorum adlident in oculis eorum
diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur
17 ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum
non quaerant nec aurum velint
18 sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus
uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum
19 et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita
in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
20 non habitabitur usque in finem et non fundabitur
usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores
requiescent ibi
21 sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus
eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi
22 et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et
sirenae in delubris voluptatis
|