18.
1 vae terrae cymbalo alarum quae est trans
flumina Aethiopiae
2 qui mittit in mari legatos et in vasis
papyri super aquas ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam ad
populum terribilem post quem non est alius gentem expectantem expectantem et
conculcatam cuius diripuerunt flumina terram eius
3 omnes habitatores orbis qui moramini in
terra cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubae
audietis
4 quia haec dicit Dominus ad me quiescam et
considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in
die messis
5 ante messem enim totus effloruit et
inmatura perfectio germinabit et praecidentur ramusculi eius falcibus et quae
derelicta fuerint abscidentur excutientur
6 et relinquentur simul avibus montium et
bestiis terrae et aestate perpetua erunt super eum volucres et omnes bestiae
terrae super illum hiemabunt
7 in tempore illo deferetur munus Domino
exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit
alius a gente expectante expectante et conculcata cuius diripuerunt flumina
terram eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion
|