21.
1 onus deserti maris sicut turbines ab
africo veniunt de deserto venit de terra horribili
2 visio dura nuntiata est mihi qui
incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam
obside Mede omnem gemitum eius cessare feci
3 propterea repleti sunt lumbi mei dolore
angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus
sum cum viderem
4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt
me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum
5 pone mensam contemplare in specula
comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum
6 haec enim dixit mihi Dominus vade et pone
speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet
7 et vidit currum duorum equitum ascensorem
asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu
8 et clamavit leo super specula Domini ego
sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus
9 ecce iste venit ascensor vir bigae
equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia
deorum eius contrita sunt in terram
10 tritura mea et fili areae meae quae audivi a
Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis
11 onus Duma ad me clamat ex Seir custos
quid de nocte custos quid de nocte
12 dixit custos venit mane et nox si
quaeritis quaerite convertimini venite
13 onus in Arabia in saltu ad vesperam
dormietis in semitis Dodanim
14 occurrentes sitienti ferte aquam qui
habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti
15 a facie enim gladiorum fugerunt a facie
gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii
16 quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno
anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar
17 et reliquiae numeri sagittariorum fortium de
filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est
|