22.
1 onus vallis Visionis quidnam tibi quoque
est quia ascendisti et tu omnis in tecta
2 clamoris plena urbs frequens civitas exultans
interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello
3 cuncti principes tui fugerunt simul
dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt
4 propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere
ut consolemini me super vastitate filiae populi mei
5 dies enim interfectionis et
conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans
murum et magnificus super montem
6 et Aelam sumpsit faretram currum hominis
equitis et parietem nudavit clypeus
7 et erunt electae valles tuae plenae
quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta
8 et revelabitur operimentum Iudae et
videbis in die illa armamentarium domus saltus
9 et scissuras civitatis David videbitis
quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris
10 et domos Hierusalem numerastis et
destruxistis domos ad muniendum murum
11 et lacum fecistis inter duos muros et
aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem
eius de longe non vidistis
12 et vocavit Dominus Deus exercituum in die
illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci
13 et ecce gaudium et laetitia occidere
vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et
bibamus cras enim moriemur
14 et revelata est in auribus meis Domini
exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus
Deus exercituum
15 haec dicit Dominus Deus exercituum vade
ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi
16 quid tu hic aut quasi quis hic quia
excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra
tabernaculum tibi
17 ecce Dominus asportari te faciet sicut
asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te
18 coronans coronabit te tribulatione quasi
pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus
gloriae tuae ignominia domus Domini tui
19 et expellam te de statione tua et de
ministerio tuo deponam te
20 et erit in die illa vocabo servum meum
Eliachim filium Helciae
21 et induam illum tunicam tuam et cingulo
tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater
habitantibus Hierusalem et domui Iuda
22 et dabo clavem domus David super umerum
eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
23 et figam illum paxillum in loco fideli et
erit in solium gloriae domui patris sui
24 et suspendent super eum omnem gloriam
domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum
usque ad omne vas musicorum
25 in die illo dicit Dominus exercituum
auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et
peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est
|