23.
1 onus Tyri ululate naves maris quia vastata
est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis
2 tacete qui habitatis in insula negotiatio
Sidonis transfretantes mare repleverunt te
3 in aquis multis semen Nili messis
fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium
4 erubesce Sidon ait enim mare fortitudo
maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad
incrementum perduxi virgines
5 cum auditum fuerit in Aegypto
dolebunt cum audierint de Tyro
6 transite maria ululate qui habitatis in insula
7 numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus
pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum
8 quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam
cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae
9
Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad
ignominiam deduceret universos inclitos terrae
10 transi terram tuam quasi flumen filia maris non
est cingulum ultra tibi
11 manum suam extendit super mare conturbavit regna
Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius
12 et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam
sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non
erit requies tibi
13 ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit
Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt
domos eius posuerunt eam in ruinam
14 ululate naves maris quia devastata est fortitudo
vestra
15 et erit in die illa in oblivione eris o Tyre
septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro
quasi canticum meretricis
16 sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni
tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit
17 et erit post septuaginta annos visitabit Dominus
Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis
regnis terrae super faciem terrae
18 et erunt negotiatio eius et mercedes eius
sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint
coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur
usque ad vetustatem
|