25.
1 Domine
Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia
cogitationes antiquas fideles amen
2 quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in
ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur
3 super hoc laudabit te populus fortis
civitas gentium robustarum timebit te
4 quia factus es fortitudo pauperi
fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus
enim robustorum quasi turbo inpellens parietem
5 sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis
et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies
6 et faciet Dominus exercituum omnibus populis in
monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum
vindemiae defecatae
7 et praecipitabit in monte isto faciem
vinculi conligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas
nationes
8 praecipitabit mortem in sempiternum et
auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de
universa terra quia Dominus locutus est
9 et dicet in die illa ecce Deus noster
iste expectavimus eum et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus
et laetabimur in salutari eius
10 quia requiescet manus Domini in monte isto et
triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro
11 et extendet manus suas sub eo sicut extendit
natans ad natandum et humiliabit gloriam eius cum adlisione manuum eius
12 et munimenta sublimium murorum tuorum concident
et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem
|